Fundar 4238 Resultados para: Eum
Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic. (Evangelium secundum Ioannem 10, 40)
Et multi venerunt ad eum et dicebant: “Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 41)
Et multi crediderunt in eum illic. (Evangelium secundum Ioannem 10, 42)
Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: “Domine, ecce, quem amas, infirmatur”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 3)
Haec ait et post hoc dicit eis: “Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 11)
et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 15)
Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. (Evangelium secundum Ioannem 11, 17)
Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; (Evangelium secundum Ioannem 11, 29)
Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 32)
et dixit: “Ubi posuistis eum?”. Dicunt ei: “Domine, veni et vide”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 34)
Dicebant ergo Iudaei: “Ecce quomodo amabat eum!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 36)
Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: “Solvite eum et sinite eum abire”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 44)