Fundar 4238 Resultados para: Eum
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. (Liber Proverbiorum 16, 26)
Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam. (Liber Proverbiorum 16, 29)
Semper iurgia quaerit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum. (Liber Proverbiorum 17, 11)
Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum. (Liber Proverbiorum 17, 25)
Donum hominis dilatat viam eius et ante principes deducit eum. (Liber Proverbiorum 18, 16)
Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus; venit amicus eius et arguet eum. (Liber Proverbiorum 18, 17)
De fructu oris viri replebitur venter eius, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. (Liber Proverbiorum 18, 20)
Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo. (Liber Proverbiorum 19, 3)
Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit. (Liber Proverbiorum 19, 7)
Qui impatiens est, sustinebit multam; et, si eum abripere vis, aliud appones. (Liber Proverbiorum 19, 19)
Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)
Quis potest dicere: “Mundavi cor meum, purus sum a peccato”? (Liber Proverbiorum 20, 9)