Fundar 4238 Resultados para: Eum
Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, praesidium meum es. (Liber Psalmorum 59, 10)
Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae. (Liber Psalmorum 59, 17)
Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea. (Liber Psalmorum 59, 18)
Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda sceptrum meum, (Liber Psalmorum 60, 9)
Moab olla lavacri mei. Super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor”. (Liber Psalmorum 60, 10)
A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. In petram inaccessam mihi deduc me! (Liber Psalmorum 61, 3)
Sedeat in aeternum in conspectu Dei; misericordia et veritas servent eum. (Liber Psalmorum 61, 8)
In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum. (Liber Psalmorum 62, 2)
Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius. (Liber Psalmorum 62, 3)
Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor. (Liber Psalmorum 62, 7)
In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est. (Liber Psalmorum 62, 8)
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. (Liber Psalmorum 63, 6)