Fundar 295 Resultados para: Erunt
qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis. (Liber Exodus 25, 15)
Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel. (Liber Exodus 25, 22)
Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. (Liber Exodus 25, 27)
In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores. (Liber Exodus 25, 34)
Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo. (Liber Exodus 25, 36)
Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad austrum; (Liber Exodus 26, 18)
In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt, (Liber Exodus 26, 20)
Eruntque geminae a deorsum usque sursum in compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt. (Liber Exodus 26, 24)
Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. (Liber Exodus 26, 25)
Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas. (Liber Exodus 26, 32)
Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae. (Liber Exodus 26, 37)
Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. (Liber Exodus 27, 2)