Mosaico decorativo

Fundar 1195 Resultados para: Ergo

  • Dixit ergo Sedecias ad Ieremiam: “Nullus sciat verba haec, et non morieris. (Liber Ieremiae 38, 24)

  • Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam et interrogaverunt eum, et locutus est eis iuxta omnia verba, quae praeceperat ei rex; et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum. (Liber Ieremiae 38, 27)

  • Misit ergo Nabuzardan princeps satellitum et Nabusezban princeps eunuchorum et Nergelsereser princeps magorum et omnes optimates regis Babylonis (Liber Ieremiae 39, 13)

  • Tollens ergo princeps satellitum Ieremiam, dixit ad eum: “Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum (Liber Ieremiae 40, 2)

  • Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside; ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge”. (Liber Ieremiae 40, 4)

  • Cum nondum reverteretur, dixit: “Revertere ad Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudae; habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade”. Dedit quoque ei magister satellitum cibaria et munuscula et dimisit eum. (Liber Ieremiae 40, 5)

  • Egressus ergo Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Maspha, incedens et plorans ibat. Cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: “Venite ad Godoliam filium Ahicam”. (Liber Ieremiae 41, 6)

  • Tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, universas reliquias vulgi, quas reduxerat ab Ismael filio Nathaniae venientes de Maspha, postquam percussit Godoliam filium Ahicam, viros fortes ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon. (Liber Ieremiae 41, 16)

  • Nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco, ad quem voluistis intrare et ibi peregrinari”. (Liber Ieremiae 42, 22)

  • in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister satellitum animas Iudaeorum septingentas quadraginta quinque; omnes ergo animae quattuor milia sescentae. (Liber Ieremiae 52, 30)

  • Cavete ergo, ne et vos assimilati assimilemini alienigenis, et metus vos capiat in ipsis. (Liber Baruch 6, 4)

  • non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile fit, tales sunt dii eorum. (Liber Baruch 6, 15)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina