Fundar 2327 Resultados para: Eos
Et ait: “Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini et venite mecum, ut immolem”. Sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium. (Liber I Samuelis 16, 5)
Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos. (Liber I Samuelis 17, 3)
Et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam interficiebamque eos. (Liber I Samuelis 17, 35)
et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum. (Liber I Samuelis 17, 40)
Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron. (Liber I Samuelis 17, 52)
Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum. (Liber I Samuelis 17, 53)
omnis autem Israel et Iuda diligebat David; ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos. (Liber I Samuelis 18, 16)
Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius. (Liber I Samuelis 19, 8)
Misit ergo Saul nuntios, ut raperent David. Qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuel stantem super eos, factus est in illis spiritus Dei, et vaticinari coeperunt etiam ipsi. (Liber I Samuelis 19, 20)
et ait: “Dimitte me, quoniam sacrificium familiae est in civitate, et frater meus ipse accersivit me; nunc ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos”. Ob hanc causam non venit ad mensam regis”. (Liber I Samuelis 20, 29)
Et reliquit eos ante faciem regis Moab; manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio. (Liber I Samuelis 22, 4)
Consuluit igitur David Dominum dicens: “Num vadam et percutiam Philisthaeos istos?”. Et ait Dominus ad David: “Vade et percuties Philisthaeos et salvabis Ceila”. (Liber I Samuelis 23, 2)