Fundar 2327 Resultados para: Eos
Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos, qui oderunt te et persequuntur. (Liber Deuteronomii 30, 7)
Sin autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis, (Liber Deuteronomii 30, 17)
et dixit ad eos: “Centum viginti annorum sum hodie, non possum ultra egredi et ingredi, praesertim cum et Dominus dixerit mihi: “Non transibis Iordanem istum”. (Liber Deuteronomii 31, 2)
Facietque Dominus eis, sicut fecit Sehon et Og regibus Amorraeorum et terrae eorum delevitque eos. (Liber Deuteronomii 31, 4)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos terrae, ad quam ingredietur; ibi derelinquet me et irritum faciet foedus, quod pepigi cum eo. (Liber Deuteronomii 31, 16)
Et irascetur furor meus contra eum in die illo, et derelinquam eos et abscondam faciem meam ab eis, et erit in devorationem; invenient eum mala multa et afflictiones, ita ut dicat in illo die: “Vere, quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala”. (Liber Deuteronomii 31, 17)
Ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo, propter omnia mala, quae fecit, quia secutus est deos alienos. (Liber Deuteronomii 31, 18)
Introducam enim eum in terram, pro qua iuravi patribus eius, lacte et melle manantem. Cumque comederit et saturatus crassusque fuerit, avertetur ad deos alienos, et servient eis detrahentque mihi et irritum facient pactum meum. (Liber Deuteronomii 31, 20)
Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque praefectos vestros, et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et terram. (Liber Deuteronomii 31, 28)
Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit eum atque portavit super pennas suas. (Liber Deuteronomii 32, 11)
Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. (Liber Deuteronomii 32, 21)
Congregabo super eos mala et sagittas meas complebo in eis. (Liber Deuteronomii 32, 23)