Fundar 2327 Resultados para: Eos
Et plantabo eos super humum suam, et non evellentur ultra de terra sua, quam dedi eis”, dicit Dominus Deus tuus. (Prophetia Amos 9, 15)
neque stabis in exitibus, ut interficias eos, qui fugerint, et non trades reliquos eius in die tribulationis. (Prophetia Abdiae 1, 14)
Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctum; et possidebit domus Iacob eos, qui se possederant. (Prophetia Abdiae 1, 17)
Et erit domus Iacob ignis, et domus Ioseph flamma, et domus Esau stipula; et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)
Et dixit ad eos: “Hebraeus ego sum et Dominum, Deum caeli, ego timeo, qui fecit mare et aridam”. (Prophetia Ionae 1, 9)
Et dixit ad eos: “Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis; scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis super vos”. (Prophetia Ionae 1, 12)
Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam; et non valebant, quia mare magis intumescebat super eos. (Prophetia Ionae 1, 13)
Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. (Prophetia Michaeae 2, 13)
Sed odio habetis bonum et diligitis malum. Violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum. (Prophetia Michaeae 3, 2)
Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut pessima fecerunt opera sua. (Prophetia Michaeae 3, 4)
Propterea nox vobis sine visione erit, et tenebrae vobis sine divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies. (Prophetia Michaeae 3, 6)
et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam”. Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum. (Prophetia Michaeae 4, 7)