Fundar 1617 Resultados para: Eorum
Haec via illorum, quorum fiducia in semetipsis, et finis eorum, qui complacent in ore suo. (Liber Psalmorum 49, 14)
Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos; descendent praecipites ad sepulcrum, et figura eorum erit in consumptionem: infernus habitaculum eorum. (Liber Psalmorum 49, 15)
illic trepidaverunt timore, et non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. - (Liber Psalmorum 53, 6)
Dissipa, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate. (Liber Psalmorum 55, 10)
Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum. (Liber Psalmorum 55, 16)
Tota die rem meam perturbabant, adversum me omnes cogitationes eorum in malum. (Liber Psalmorum 56, 6)
Anima mea recumbit in medio catulorum leonum devorantium filios hominum. Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. (Liber Psalmorum 57, 5)
Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine. (Liber Psalmorum 58, 7)
Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: “Quis enim audit?”. (Liber Psalmorum 59, 8)
Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur, (Liber Psalmorum 59, 13)
Et sagittavit illos Deus; subito factae sunt plagae eorum, (Liber Psalmorum 64, 8)
et infirmavit eos lingua eorum. Caput movebunt omnes, qui videbunt eos, (Liber Psalmorum 64, 9)