Fundar 2353 Resultados para: Enim
Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae, quos exhorruisti, (Liber Sapientiae 12, 3)
semen enim erat maledictum ab initio. Nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum; (Liber Sapientiae 12, 11)
quis enim dicet tibi: “Quid fecisti?”. Aut quis stabit contra iudicium tuum? Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? Aut quis in contentionem tecum veniet, vindex iniquorum hominum? (Liber Sapientiae 12, 12)
Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti. (Liber Sapientiae 12, 13)
Fortitudo enim tua iustitiae initium est, et ob hoc, quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facit. (Liber Sapientiae 12, 16)
Fortitudinem enim ostendis, cum non crederis esse in potentia consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis. (Liber Sapientiae 12, 17)
Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse. (Liber Sapientiae 12, 18)
Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta castigasti attentione et remissione dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia, (Liber Sapientiae 12, 20)
in quibus enim ipsi patientes indignabantur, per haec, quos putabant deos, in ipsis, cum exterminarentur, videntes, illum, quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)
Quorum si specie delectati, illa deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum melior est: speciei enim principium et auctor constituit ea. (Liber Sapientiae 13, 3)
a magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest creator horum videri. (Liber Sapientiae 13, 5)
Sed tamen in his minor est querela, et hi enim fortasse errant Deum quaerentes et volentes invenire. (Liber Sapientiae 13, 6)