Mosaico decorativo

Fundar 2353 Resultados para: Enim

  • Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iudae, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius; dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 21, 10)

  • Constituerunt autem habita tores Ierusalem Ochoziam fi lium eius minimum regem pro eo; omnes enim maiores natu interfecerat turba, quae irruerat cum Arabibus in castra. Regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iudae. (Liber II Paralipomenon 22, 1)

  • Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab; mater enim eius impulit eum, ut impie ageret. (Liber II Paralipomenon 22, 3)

  • Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab; ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius. (Liber II Paralipomenon 22, 4)

  • Praecepit autem Ioiada pontifex centurionibus, qui erant super exercitum, dicens: “Educite illam extra saepta templi! Qui autem sequetur eam, interficiatur foris gladio!”. Dixerat enim sacerdos: “Non occidetis eam in domo Domini!”. (Liber II Paralipomenon 23, 14)

  • Athalia enim impiissima et filii eius dissipaverunt domum Dei et de universis, quae sanctificata fuerant templo Domini, dedicaverunt Baalim”. (Liber II Paralipomenon 24, 7)

  • Venit autem homo Dei ad illum et ait: “O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel; non est enim Dominus cum Israel, cunctis filiis Ephraim. (Liber II Paralipomenon 25, 7)

  • Occidit enim Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno, omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 28, 6)

  • Venerunt enim et Idumaei et percusserunt Iudam et ceperunt captivos. (Liber II Paralipomenon 28, 17)

  • Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Israel, eo quod relaxasset ei frenum et contemptui habuisset Dominum. (Liber II Paralipomenon 28, 19)

  • Achaz enim, spoliata domo Domini et domo regis et principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit. (Liber II Paralipomenon 28, 21)

  • Filii mei, nolite neglegere; vos enim elegit Dominus, ut stetis coram eo et ministretis illi colatisque eum et adoleatis”. (Liber II Paralipomenon 29, 11)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina