Fundar 2353 Resultados para: Enim
— populus enim tuus est et hereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti de medio fornacis ferreae — (Liber I Regum 8, 51)
Tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen servum tuum, quando eduxisti patres nostros de Aegypto, Domine Deus”. (Liber I Regum 8, 53)
Factum est autem cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini; utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat in caelum. (Liber I Regum 8, 54)
Et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa; negotiatores enim regis emebant de Coa statuto pretio. (Liber I Regum 10, 28)
de gentibus, super quibus dixit Dominus filiis Israel: “Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras; certissime enim avertent corda vestra, ut sequamini deos earum”. His itaque copulatus est Salomon amore; (Liber I Regum 11, 2)
Cum enim vicisset David Idumaeam, et ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendum eos, qui fuerant interfecti, et occidisset omne masculinum in Idumaea (Liber I Regum 11, 15)
— sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israel, donec interimerent omne masculinum in Idumaea — (Liber I Regum 11, 16)
Dixitque ei pharao: “Qua enim re apud me indiges, ut quaeras ire ad terram tuam?”. At ille respondit: “Nulla; sed obsecro, ut dimittas me”. (Liber I Regum 11, 22)
et ait ad Ieroboam: “Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus. (Liber I Regum 11, 31)
Venit autem Roboam in Sichem; illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem. (Liber I Regum 12, 1)
Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque bellabitis contra fratres vestros, filios Israel; revertatur vir in domum suam; a me enim factum est hoc”. Audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus. (Liber I Regum 12, 24)
et factum est hoc in peccatum: ibat enim populus coram uno usque in Dan. (Liber I Regum 12, 30)