Fundar 2353 Resultados para: Enim
Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 12)
Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos". (Evangelium secundum Matthaeum 13, 15)
Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 3)
Dicebat enim illi Ioannes: “Non licet tibi habere eam”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 4)
Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 24)
“Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 2)
De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 19)
At ille respondens ait eis: “Facto vespere dicitis: “Serenum erit, rubicundum est enim caelum”; (Evangelium secundum Matthaeum 16, 2)
et mane: “Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum”. Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 3)
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 25)