Fundar 2979 Resultados para: End
venientque super te universae benedictiones istae et apprehendent te, si tamen vocem Domini Dei tui audieris. (Liber Deuteronomii 28, 2)
Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias et facias omnia mandata eius et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae et apprehendent te: (Liber Deuteronomii 28, 15)
Adiunget Dominus tibi pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 28, 21)
Convertet Dominus imbrem terrae tuae in pulverem, et de caelo descendet super te cinis, donec conteraris. (Liber Deuteronomii 28, 24)
Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te eritque sublimior; tu autem descendes et eris inferior. (Liber Deuteronomii 28, 43)
Et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes apprehendent te, donec intereas, quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et praecepta, quae praecepit tibi. (Liber Deuteronomii 28, 45)
Et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans, sic laetabitur super vos disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 28, 63)
Et erit vita tua quasi pendens ante te; timebis nocte et die et non credes vitae tuae. (Liber Deuteronomii 28, 66)
Reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam, de qua dixi tibi, ut eam amplius non videres; ibi vendetis vos inimicis vestris in servos et ancillas, et non erit qui emat”. (Liber Deuteronomii 28, 68)
Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse. (Liber Deuteronomii 29, 7)
nec in caelo situm, ut possis dicere: “Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?”. (Liber Deuteronomii 30, 12)
Si oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 30, 16)