Mosaico decorativo

Fundar 2979 Resultados para: End

  • Et ponet faciem suam, ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit nec illius erit. (Prophetia Danielis 11, 17)

  • Et post amicitias, cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo. (Prophetia Danielis 11, 23)

  • Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus. (Prophetia Danielis 11, 27)

  • Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. (Prophetia Danielis 12, 3)

  • Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat et, apertis ostiis, exilivit. (Prophetia Danielis 13, 39)

  • Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adulescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus”. (Prophetia Danielis 13, 40)

  • Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos colloquentes sibi”. Qui ait: “Sub prino”. (Prophetia Danielis 13, 58)

  • Erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique metretae sex. (Prophetia Danielis 14, 3)

  • si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel”. Et dixit Daniel regi: “Fiat iuxta verbum tuum”. (Prophetia Danielis 14, 9)

  • Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur et consumebant, quae erant super mensam. (Prophetia Danielis 14, 21)

  • Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 36)

  • Et congregabuntur filii Iudae et filii Israel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel. (Prophetia Osee 2, 2)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina