Fundar 2979 Resultados para: End
Pro vepribus ascendet cupressus, et pro urtica crescet myrtus; et erit Domino in gloriam, in signum aeternum, quod non auferetur. (Liber Isaiae 55, 13)
Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendit istud, custodiens sabbatum, ne polluat illud, custodiens manum suam, ne faciat omne malum. (Liber Isaiae 56, 2)
Super quem luditis? Super quem dilatatis os et eicitis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, (Liber Isaiae 57, 4)
Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias. (Liber Isaiae 57, 7)
Et post ostium et postem posuisti memoriale tuum; nam longe a me discooperuisti et ascendisti, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum, manum respexisti. (Liber Isaiae 57, 8)
Et dicent: “Sternite, sternite, parate viam, auferte offendicula de via populi mei”. (Liber Isaiae 57, 14)
Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: “Ecce adsum”. Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem; (Liber Isaiae 58, 9)
Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. (Liber Isaiae 59, 3)
Propter hoc elongatum est iudicium a nobis, et non apprehendit nos iustitia; exspectamus lucem, et ecce tenebrae, splendorem, et in caligine ambulamus. (Liber Isaiae 59, 9)
peccare et mentiri contra Dominum et recedere a Deo nostro, loqui violentiam et transgressionem, concipere et murmurare de corde verba mendacii. (Liber Isaiae 59, 13)
Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. (Liber Isaiae 60, 3)
Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. (Liber Isaiae 60, 19)