Fundar 1722 Resultados para: Ego
Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius in prosperitatibus procedere, ad Ptolemaeum ducem Coelesyriae et Phoenicis scripsit, ut auxilium ferret regis negotiis. (Liber II Maccabaeorum 8, 8)
Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat, (Liber II Maccabaeorum 8, 34)
ego vero in infirmitate constitutus eram, vestri autem honoris et benevolentiae memineram cum affectione. Reversus de Persidis locis et in infirmitatem incidens molestiam habentem, necessarium duxi pro communi omnium securitate curam habere. (Liber II Maccabaeorum 9, 21)
Hic enim, suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quendam Coelesyriae et Phoenicis ducem primarium. (Liber II Maccabaeorum 10, 11)
Sed parvo prorsus post tem pore, Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae acciderant, (Liber II Maccabaeorum 11, 1)
Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. (Liber II Maccabaeorum 11, 19)
Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis propriis versari. (Liber II Maccabaeorum 11, 29)
Et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, qui, nullo negotio perfecto, tunc de locis regressus erat, relicto tamen in quodam loco firmissimo praesidio. (Liber II Maccabaeorum 12, 18)
et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, unumquemque habentem exercitum Graecum peditum centum decem milia et equitum quinque milia trecentos et elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus trecentos. (Liber II Maccabaeorum 13, 2)
commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem; (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
Unde ego defraudatus parentum gloria, dico autem summo sacerdotio, huc nunc veni, (Liber II Maccabaeorum 14, 7)
nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est pacem esse negotiis”. (Liber II Maccabaeorum 14, 10)