Fundar 1722 Resultados para: Ego
Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino”. (Liber Iosue 24, 15)
Et ait Iudas Simeoni fratri suo: “Ascende mecum in sorte mea, et pugnemus contra Chananaeum, et ego pergam tecum in sorte tua”. Et abiit cum eo Simeon. (Liber Iudicum 1, 3)
et ego non expellam gentes, quas dimisit Iosue et mortuus est; (Liber Iudicum 2, 21)
Ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eum in manu tua”. (Liber Iudicum 4, 7)
Audite, reges, percipite auribus, principes; ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino, Deo Israel! (Liber Iudicum 5, 3)
Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi vos de domo servitutis (Liber Iudicum 6, 8)
Et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam”. (Liber Iudicum 6, 10)
Qui respondens ait: “Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei”. (Liber Iudicum 6, 15)
Dixitque ei Dominus: “Ego ero tecum, et percuties Madian quasi unum virum”. (Liber Iudicum 6, 16)
ne recedas hinc, donec revertar ad te portans oblationem et offerens tibi”. Qui respondit: “Ego praestolabor adventum tuum”. (Liber Iudicum 6, 18)
Dixitque ad viros Succoth: “Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges Madian”. (Liber Iudicum 8, 5)
Iephte quoque dixit eis: “Si revocatis me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero princeps vester”. (Liber Iudicum 11, 9)