Fundar 1722 Resultados para: Ego
Et Iesus ait illis: “Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio”. (Evangelium secundum Lucam 20, 8)
Qui dixit: “Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos. (Evangelium secundum Lucam 21, 8)
ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri. (Evangelium secundum Lucam 21, 15)
Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. (Evangelium secundum Lucam 22, 27)
et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, (Evangelium secundum Lucam 22, 29)
ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos”. (Evangelium secundum Lucam 22, 32)
Dixerunt autem omnes: “Tu ergo es Filius Dei?”. Qui ait ad illos: “Vos dicitis quia ego sum”. (Evangelium secundum Lucam 22, 70)
dixit ad illos: “Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis, (Evangelium secundum Lucam 23, 14)
Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere”. (Evangelium secundum Lucam 24, 39)
Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto”. (Evangelium secundum Lucam 24, 49)
Et confessus est et non negavit; et confessus est: “Non sum ego Christus”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 20)
Ait: “Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 23)