Fundar 153 Resultados para: Ecclesia Christum
et exaltent eum in ecclesia plebis et in conventu seniorum laudent eum. (Liber Psalmorum 107, 32)
ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 149, 1)
Chaleb, dum testificatur in ecclesia, accepit hereditatem. (Liber I Maccabaeorum 2, 56)
Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)
Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis. (Liber I Maccabaeorum 5, 16)
Filii sapientiae ecclesia iustorum, et natio illorum oboedientia et dilectio. (Liber Ecclesiasticus 3, 1)
Os prudentis quaeretur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis. (Liber Ecclesiasticus 21, 20)
et in ecclesia Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur (Liber Ecclesiasticus 24, 2)
Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. (Liber Ecclesiasticus 31, 11)
sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia. (Liber Ecclesiasticus 39, 14)
sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia. (Liber Ecclesiasticus 44, 15)
Scito ergo et animadverte: ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad christum ducem, hebdomades septem. Et hebdomades sexaginta duae erunt; et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)