Fundar 688 Resultados para: Eat
Et tu ne timeas, serve meus Iacob, et ne paveas, Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et requiescet, securus erit, et non erit qui exterreat eum. (Liber Ieremiae 46, 27)
Levate signum in terra, clangite bucina in gentibus, sanctificate super eam gentes, vocate contra illam regna Ararat, Menni et Aschenez. Constituite super eam scribas, adducite equos quasi bruchum aculeatum. (Liber Ieremiae 51, 27)
Factae sunt civitates eius in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra, in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis. (Liber Ieremiae 51, 43)
Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui audietur in terra; et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem. (Liber Ieremiae 51, 46)
SADE. Clamet cor tuum ad Dominum super muros filiae Sion; deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem. Non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. (Lamentationes 2, 18)
SAMECH. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. (Lamentationes 3, 44)
AIN. Donec respiciat et videat Dominus de caelis. (Lamentationes 3, 50)
Beati sumus, Israel, quia, quae placent Deo, nobis nota sunt. (Liber Baruch 4, 4)
Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis; desolata sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. (Liber Baruch 4, 12)
Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non laetetur; et, qui vendit, non lugeat, quia ira super omnem pompam eius. (Prophetia Ezechielis 7, 12)
Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur; parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut non videat oculo terram. (Prophetia Ezechielis 12, 12)
Quod si et bestias pessimas induxero super terram, ut absque liberis faciant eam, et fuerit deserta, in qua nullus pertranseat propter bestias, (Prophetia Ezechielis 14, 15)