Fundar 1917 Resultados para: Eam
Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis verni; (Liber Sapientiae 2, 7)
Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis. (Liber Sapientiae 2, 10)
Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae in exitu eius erunt: (Liber Sapientiae 2, 17)
Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens. (Liber Sapientiae 4, 2)
Acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. (Liber Sapientiae 5, 20)
Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quaerunt illam. (Liber Sapientiae 6, 12)
Praeoccupat, qui eam concupiscunt, ut prior se ostendat illis. (Liber Sapientiae 6, 13)
Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit: (Liber Sapientiae 7, 25)
Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. 3 Generositatem suam glorificat contubernium habens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam. (Liber Sapientiae 8, 2)
Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. (Liber Sapientiae 8, 16)
propter quem, cum demergeretur terra, sanavit eam iterum sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans. (Liber Sapientiae 10, 4)
Sapientia autem hos, qui eam observant, a laboribus liberavit. (Liber Sapientiae 10, 9)