Fundar 1917 Resultados para: Eam
Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvavit se anima mea; foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. (Liber Psalmorum 57, 7)
Concussisti terram, confregisti eam; sana contritiones eius, quia commota est. (Liber Psalmorum 60, 4)
Moab olla lavacri mei. Super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor”. (Liber Psalmorum 60, 10)
Quis adducet me in civitatem munitam? Quis deducet me usque in Idumaeam? (Liber Psalmorum 60, 11)
Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae. (Liber Psalmorum 61, 2)
Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, (Liber Psalmorum 63, 10)
Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea; a timore inimici custodi animam meam. (Liber Psalmorum 64, 2)
Visitasti terram et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti frumenta illorum, quoniam ita parasti eam. (Liber Psalmorum 65, 10)
Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans; imbribus emollis eam, benedicis germini eius. (Liber Psalmorum 65, 11)
Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me. (Liber Psalmorum 66, 20)
Pluviam voluntariam effundebas, Deus; hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam. (Liber Psalmorum 68, 10)
Dum dispergit Omnipotens reges super eam, nive dealbatur Selmon”. (Liber Psalmorum 68, 15)