Mosaico decorativo

Fundar 1917 Resultados para: Eam

  • Et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam contra eum et delebo eum de medio populi mei Israel. (Prophetia Ezechielis 14, 9)

  • “Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et immittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum; (Prophetia Ezechielis 14, 13)

  • Quod si et bestias pessimas induxero super terram, ut absque liberis faciant eam, et fuerit deserta, in qua nullus pertranseat propter bestias, (Prophetia Ezechielis 14, 15)

  • Vel si pestilentiam immisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et iumentum, (Prophetia Ezechielis 14, 19)

  • tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias: ecce ipsi egredientur ad vos, et videbitis viam eorum et opera eorum et consolabimini super malo, quod induxi in Ierusalem in omnibus, quae importavi super eam. (Prophetia Ezechielis 14, 22)

  • Et ponam faciem meam in eos: de igne egressi sunt, et ignis consumet eos. Et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos (Prophetia Ezechielis 15, 7)

  • Ecce ego extendi manum meam super te et imminui portionem tuam et dedi te in animam odientium te, filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata. (Prophetia Ezechielis 16, 27)

  • Et multiplicasti fornicationem tuam usque ad terram mercatorum Chaldaeam, et nec sic satiata es. (Prophetia Ezechielis 16, 29)

  • Et satiabo indignationem meam in te, et auferetur zelus meus a te; et quiescam nec irascar amplius. (Prophetia Ezechielis 16, 42)

  • summitatem frondium eius avellit et transportavit eam in terram Chanaan, in urbem negotiatorum posuit illam. (Prophetia Ezechielis 17, 4)

  • ut germinaret et cresceret in vineam latiorem humili statura, respicientibus ramis eius ad illam, et radices eius sub illa essent. Facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines. (Prophetia Ezechielis 17, 6)

  • Et fuit aquila altera grandis, magnis alis multisque plumis; et ecce vinea ista, quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam abundantius quam areolae, in quibus erat plantata. (Prophetia Ezechielis 17, 7)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina