Fundar 671 Resultados para: Dux
Coniuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, et cum eo erant quinquaginta viri de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque pro eo. (Liber II Regum 15, 25)
Factum est enim hoc, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu pharaonis regis Aegypti: coluerunt deos alienos. (Liber II Regum 17, 7)
Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Ava et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel, qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius. (Liber II Regum 17, 24)
Praecepit autem rex Assyriorum dicens: “Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae”. (Liber II Regum 17, 27)
sed Dominum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, illum adorate et ipsi immolate. (Liber II Regum 17, 36)
Numquid non audisti, ab initio quid fecerim? Ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi; eruntque in eradicationem, in acervos ruinarum civitates munitae. (Liber II Regum 19, 25)
Invocavit itaque Isaias propheta Dominum; et reduxit umbram per gradus, quibus iam descenderat in gradibus Achaz, retrorsum decem gradibus. (Liber II Regum 20, 11)
Reliqua autem gestorum Ezechiae et omnis fortitudo eius, et quomodo fecerit piscinam et aquae ductum et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber II Regum 20, 20)
et traduxit filium suum per ignem et hariolatus est et observavit auguria et constituit pythones et haruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino et irritaret eum. (Liber II Regum 21, 6)
Transtulit quoque Ioachin in Babylonem; et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et cives validos terrae duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem (Liber II Regum 24, 15)
et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille, omnes viros fortes bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. (Liber II Regum 24, 16)
Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Rebla, qui locutus est cum eo iudicium. (Liber II Regum 25, 6)