Fundar 671 Resultados para: Dux
Et invenerunt virum Aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David; dederuntque ei panem, et comedit, et dederunt ei aquam bibere, (Liber I Samuelis 30, 11)
Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et festum celebrantes pro cuncta praeda et spoliis, quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iudae. (Liber I Samuelis 30, 16)
Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis, et, quaecumque rapuerant, omnia reduxit David. (Liber I Samuelis 30, 19)
sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. (Liber II Samuelis 2, 3)
Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isbaal filium Saul et duxit eum in Mahanaim (Liber II Samuelis 2, 8)
Qui ait: “Optime, ego faciam tecum amicitias, sed unam rem peto a te dicens: Non videbis faciem meam, nisi prius adduxeris Michol filiam Saul; et sic venies et videbis me”. (Liber II Samuelis 3, 13)
Et dixit Abner ad David: “Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua”. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, (Liber II Samuelis 3, 21)
Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner, et reduxerunt eum a cisterna Sira, ignorante David. (Liber II Samuelis 3, 26)
Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae, ut loqueretur ei quiete, et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius. (Liber II Samuelis 3, 27)
Sed et heri et nudiustertius, cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israel. Dixit autem Dominus ad te: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris dux super Israel””. (Liber II Samuelis 5, 2)
Nuntiatumque est regi David: “Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei”. Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. (Liber II Samuelis 6, 12)
Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica. (Liber II Samuelis 6, 17)