Mosaico decorativo

Fundar 3318 Resultados para: Dominus

  • Auferet Dominus a te omnem languorem; et infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. (Liber Deuteronomii 7, 15)

  • Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi; non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui. (Liber Deuteronomii 7, 16)

  • noli metuere eas, sed recordare, quae fecerit Dominus Deus tuus pharaoni et cunctis Aegyptiis, (Liber Deuteronomii 7, 18)

  • plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus; sic faciet cunctis populis, quos metuis. (Liber Deuteronomii 7, 19)

  • Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat, qui te fugerint et latere potuerint. (Liber Deuteronomii 7, 20)

  • Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis. (Liber Deuteronomii 7, 21)

  • Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et conturbabit illos conturbatione magna, donec penitus deleantur. (Liber Deuteronomii 7, 23)

  • Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili genter ut facias, ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris. (Liber Deuteronomii 8, 1)

  • Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus his quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent, quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius an non. (Liber Deuteronomii 8, 2)

  • Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te, (Liber Deuteronomii 8, 5)

  • Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarum et fontium, in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi, (Liber Deuteronomii 8, 7)

  • sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu vestro, ita et vos peribitis, si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri. (Liber Deuteronomii 8, 20)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina