Fundar 3318 Resultados para: Dominus
Dixitque Dominus ad Moysen: “Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam et percute pulverem terrae, et sint scinifes in universa terra Aegypti”. (Liber Exodus 8, 12)
et dixerunt malefici ad pharaonem: “Digitus Dei est hic”. Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. (Liber Exodus 8, 15)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 8, 16)
Et segregabo in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae, et scias quoniam ego Dominus in medio terrae; (Liber Exodus 8, 18)
Fecitque Dominus ita; et venit musca gravissima in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti, corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis. (Liber Exodus 8, 20)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 1)
et distinguet Dominus inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quae pertinent ad filios Israel. (Liber Exodus 9, 4)
Constituitque Dominus tempus dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra”. (Liber Exodus 9, 5)
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. (Liber Exodus 9, 6)
Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: “Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram pharaone; (Liber Exodus 9, 8)
Induravitque Dominus cor pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. (Liber Exodus 9, 12)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi; (Liber Exodus 9, 13)