Fundar 3318 Resultados para: Dominus
Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam suscepit. (Liber Psalmorum 6, 10)
Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me. (Liber Psalmorum 7, 9)
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra, quoniam elevata est magnificentia tua super caelos. (Liber Psalmorum 8, 2)
Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! (Liber Psalmorum 8, 10)
HE. Dominus autem in aeternum sedebit, paravit in iudicium thronum suum; (Liber Psalmorum 9, 8)
VAU. Et erit Dominus refugium oppresso, refugium in opportunitatibus, in tribulatione. (Liber Psalmorum 9, 10)
Manifestavit se Dominus iudicium faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. (Liber Psalmorum 9, 17)
Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius. (Liber Psalmorum 10, 16)
Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum. (Liber Psalmorum 11, 4)
Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius. (Liber Psalmorum 11, 5)
Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius. (Liber Psalmorum 11, 7)
Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam. (Liber Psalmorum 12, 4)