Fundar 1202 Resultados para: Domino
Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et potentiam, (Liber Psalmorum 96, 7)
afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius, (Liber Psalmorum 96, 8)
Laetamini, iusti, in Domino et confitemini memoriae sanctitatis eius. (Liber Psalmorum 97, 12)
PSALMUS. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius. (Liber Psalmorum 98, 1)
Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi; (Liber Psalmorum 98, 5)
Iubilate Domino, omnis terra, servite Domino in laetitia; introite in conspectu eius in exsultatione. (Liber Psalmorum 100, 2)
cum congregati fuerint populi in unum et regna, ut serviant Domino. (Liber Psalmorum 102, 23)
David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. (Liber Psalmorum 103, 1)
Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius. (Liber Psalmorum 103, 2)
Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius. (Liber Psalmorum 103, 20)
Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. (Liber Psalmorum 103, 21)
Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino. (Liber Psalmorum 103, 22)