Fundar 1865 Resultados para: Domini Dei
Tollens itaque Asa omne argentum et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae, dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Hezion regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: (Liber I Regum 15, 18)
Et fecit, quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui et in peccato eius, quo peccare fecit Israel. (Liber I Regum 15, 26)
Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis (Liber I Regum 15, 29)
Factus est autem sermo Domini ad Iehu filium Hanani contra Baasa dicens: (Liber I Regum 16, 1)
Sed et in manu Iehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum est ad Baasa et ad domum eius propter omne malum, quod fecerat coram Domino ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Ieroboam, eo quod percussisset eam. (Liber I Regum 16, 7)
Delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Iehu prophetae, (Liber I Regum 16, 12)
Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eum et vocavit nomen civitatis, quam exstruxerat, nomine Somer domini montis Samariae. (Liber I Regum 16, 24)
Fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes, qui fuerunt ante eum; (Liber I Regum 16, 25)
Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes, qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 30)
In diebus eius aedificavit Hiel de Bethel Iericho; in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun. (Liber I Regum 16, 34)
Et factum est verbum Domini ad eum dicens: (Liber I Regum 17, 2)
Abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini; cumque abisset, sedit in torrente Charith, qui est contra Iordanem. (Liber I Regum 17, 5)