Mosaico decorativo

Fundar 1865 Resultados para: Domini Dei

  • sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Moysi, altare de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit. Et obtulerunt super eo holocausta Domino immolaveruntque pacificas victimas. (Liber Iosue 8, 31)

  • Omnis autem populus et maiores natu praefectique ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum levitici generis, qui portabant arcam foederis Domini, ut advena ita et indigena. Media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini ad benedicendum populo Israel primum; (Liber Iosue 8, 33)

  • Responderunt: “De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui; audivimus enim famam potentiae eius, cuncta, quae fecit in Aegypto (Liber Iosue 9, 9)

  • Susceperunt igitur viri de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt. (Liber Iosue 9, 14)

  • et non percusserunt eos filii Israel, eo quod iurassent eis principes coetus in nomine Domini, Dei Israel. Murmuravit itaque omnis coetus contra principes, (Liber Iosue 9, 18)

  • qui responderunt eis: “Iuravimus illis in nomine Domini, Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere. (Liber Iosue 9, 19)

  • Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem, ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus; (Liber Iosue 9, 20)

  • Decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas comportantes usque in praesens tempus pro loco, quem Dominus elegisset. (Liber Iosue 9, 27)

  • Et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat Moyses famulus Domini. (Liber Iosue 11, 12)

  • Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Iosue 11, 20)

  • Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse. (Liber Iosue 12, 6)

  • Cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam: (Liber Iosue 13, 8)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina