Fundar 674 Resultados para: Domine

  • Et nunc, Domine, Deus Israel, firmentur verba tua, quae locutus es servo tuo David patri meo. (Liber I Regum 8, 26)

  • Sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius, Domine Deus meus; audi clamorem et orationem, quam servus tuus orat coram te hodie, (Liber I Regum 8, 28)

  • Tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen servum tuum, quando eduxisti patres nostros de Aegypto, Domine Deus”. (Liber I Regum 8, 53)

  • clamavitque ad Dominum et dixit: “Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego ut hospes habito, afflixisti, ut interficeres filium eius?”. (Liber I Regum 17, 20)

  • Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: “Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius”. (Liber I Regum 17, 21)

  • Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei; qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam et ait: “Num tu es, domine mi, Elias?”. (Liber I Regum 18, 7)

  • Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)

  • Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu convertisti cor eorum iterum!”. (Liber I Regum 18, 37)

  • Et perrexit in desertum via unius diei; cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit animae suae, ut moreretur, et ait: “Sufficit mihi, Domine! Tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei”. (Liber I Regum 19, 4)

  • Responditque rex Israel: “Iuxta verbum tuum, domine mi rex; tuus sum ego et omnia mea”. (Liber I Regum 20, 4)

  • Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: “Ecce habitatio civitatis huius optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquae pessimae sunt, et terra faciens abortium”. (Liber II Regum 2, 19)

  • dixit ad eam: “In tempore isto, in anno altero, amplexaberis filium”. At illa respondit: “Noli, quaeso, domine mi, vir Dei, noli mentiri ancillae tuae”. (Liber II Regum 4, 16)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina