Mosaico decorativo

Fundar 8660 Resultados para: Dom

  • Locutus quoque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 22, 1)

  • “Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt mihi. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 2)

  • Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 3)

  • Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 8)

  • Custodient praeceptum meum, ut non habeant super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico eos. (Liber Leviticus 22, 9)

  • Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, hi comedent ex eis. (Liber Leviticus 22, 11)

  • sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eo non habet potestatem. (Liber Leviticus 22, 13)

  • Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quae tamquam munus offerunt Domino, (Liber Leviticus 22, 15)

  • ne inducant super eos iniquitatem delicti, cum illi sanctificata sua comederint. Ego Dominus, qui sanctifico”. (Liber Leviticus 22, 16)

  • Locutus est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Leviticus 22, 17)

  • “Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domino, (Liber Leviticus 22, 18)

  • Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo. (Liber Leviticus 22, 21)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina