Fundar 8660 Resultados para: Dom
disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 2, 3)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C (Prophetia Amos 2, 4)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis; (Prophetia Amos 2, 6)
et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui. (Prophetia Amos 2, 8)
et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus. (Prophetia Amos 2, 11)
et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 2, 16)
Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens: (Prophetia Amos 3, 1)
Si clanget tuba in civitate,populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit? (Prophetia Amos 3, 6)
Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. (Prophetia Amos 3, 7)
Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? (Prophetia Amos 3, 8)
Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes violentiam et rapinas in aedibus suis”. (Prophetia Amos 3, 10)
Propterea haec dicit Dominus Deus: “Inimicus circumdabit terram, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae”. (Prophetia Amos 3, 11)