Fundar 8660 Resultados para: Dom
Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam; rugiens rugiet super pascua sua, celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae. (Liber Ieremiae 25, 30)
Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia iudicium Domino cum gentibus; in iudicium venit ipse cum omni carne; impios tradidit gladio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 25, 31)
Haec dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egreditur de gente in gentem, et turbo magnus surgit a summitatibus terrae”. (Liber Ieremiae 25, 32)
Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt. (Liber Ieremiae 25, 33)
Vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum. (Liber Ieremiae 25, 36)
Et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 37)
Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem, a facie irae violentae et a facie irae furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 38)
In principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iudae factum est verbum istud a Domino dicens: (Liber Ieremiae 26, 1)
“Haec dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iudae, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, (Liber Ieremiae 26, 2)
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis, (Liber Ieremiae 26, 4)
dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae”. (Liber Ieremiae 26, 6)
Et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Ieremiam loquentem verba haec in domo Domini. (Liber Ieremiae 26, 7)