Fundar 8660 Resultados para: Dom
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges, qui sedent de stirpe David super thronum eius, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Ierusalem ebrietate; (Liber Ieremiae 13, 13)
et collidam eos, virum in fratrem suum et patres et filios pariter, ait Dominus; non parcam et non concedam neque miserebor, ut non disperdam eos”. (Liber Ieremiae 13, 14)
Audite et auribus percipite; nolite elevari, quia Dominus locutus est. (Liber Ieremiae 13, 15)
Date Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos; exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis et in caliginem. (Liber Ieremiae 13, 16)
Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae; plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. (Liber Ieremiae 13, 17)
“Dic regi et dominatrici: In humo sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae. (Liber Ieremiae 13, 18)
Haec sors tua parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei et confisa es in mendacio. (Liber Ieremiae 13, 25)
Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam de sic citate. (Liber Ieremiae 14, 1)
“Si iniquitates nostrae testificantur adversus nos, Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae, tibi peccavimus. (Liber Ieremiae 14, 7)
Quare es velut vir attonitus, ut fortis, qui non potest salvare? Tu autem in medio nostri es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos; ne derelinquas nos”. (Liber Ieremiae 14, 9)
Haec dicit Dominus populo huic: “Ita diligunt vagari, pedes suos non prohibent et Domino non placent”. Nunc recordatus est iniquitatum eorum et visitat peccata eorum. (Liber Ieremiae 14, 10)
Et dixit Dominus ad me: “Noli orare pro populo isto in bonum. (Liber Ieremiae 14, 11)