Fundar 8660 Resultados para: Dom
Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia incensum est Domino. (Liber Exodus 29, 25)
Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet in partem tuam. (Liber Exodus 29, 26)
quo initiatus est Aaron et filii eius; cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel; quia oblatio est et oblatio erit a filiis Israel de victimis eorum pacificis, oblatio eorum Domino. (Liber Exodus 29, 28)
Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino, (Liber Exodus 29, 41)
holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad te. (Liber Exodus 29, 42)
et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos: ego Dominus Deus ipsorum. (Liber Exodus 29, 46)
et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. (Liber Exodus 30, 8)
Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino”. (Liber Exodus 30, 10)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Exodus 30, 11)
“Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. (Liber Exodus 30, 12)
Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii siclus viginti obolos habet ; media pars sicli offeretur Domino. (Liber Exodus 30, 13)
dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum. (Liber Exodus 30, 15)