Fundar 8660 Resultados para: Dom
Ludam in conspectu Domini et vilior fiam plus quam factus sum et ero deiectus in oculis meis, sed apud ancillas, de quibus locuta es, gloriosior apparebo”. (Liber II Samuelis 6, 22)
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus de disset ei requiem undique ab universis inimicis suis, (Liber II Samuelis 7, 1)
dixit ad Nathan prophetam: “Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium?”. (Liber II Samuelis 7, 2)
Dixitque Nathan ad regem: “Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est”. (Liber II Samuelis 7, 3)
Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens: (Liber II Samuelis 7, 4)
“Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? (Liber II Samuelis 7, 5)
Numquam enim habitavi in domo ex die, qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio. (Liber II Samuelis 7, 6)
Per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unum de iudicibus Israel, cui praecepi, ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam? (Liber II Samuelis 7, 7)
Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel, (Liber II Samuelis 7, 8)
et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. (Liber II Samuelis 7, 11)
Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. (Liber II Samuelis 7, 13)
et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter”. (Liber II Samuelis 7, 16)