Fundar 8660 Resultados para: Dom
ac dimiserunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, de diis populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)
Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus diripientium, qui diripuerunt eos, et vendidit eos hostibus, qui habitabant per gyrum, nec potuerunt resistere adversariis suis; (Liber Iudicum 2, 14)
sed, quocumque pergere voluissent, manus Domini erat super eos ad malum, sicut locutus est et iuravit eis, et vehementer afflicti sunt. (Liber Iudicum 2, 15)
Suscitavitque Dominus iudices, qui liberarent eos de vastantium manibus; (Liber Iudicum 2, 16)
sed nec illos audire voluerunt fornicantes cum diis alienis et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum audientes mandata Domini, et omnia fecere contraria. (Liber Iudicum 2, 17)
Cumque Dominus iudices suscitaret eis, erat Dominus cum iudice et liberabat eos de manu hostium eorum toto tempore iudicis, quia flectebatur misericordia et audiebat gemitus afflictorum. (Liber Iudicum 2, 18)
Iratusque est furor Domini in Israel et ait: “Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit, (Liber Iudicum 2, 20)
ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non”. (Liber Iudicum 2, 22)
Dimisit ergo Dominus has nationes et cito expellere noluit nec tradidit in manibus Iosue. (Liber Iudicum 2, 23)
Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Is raelem, omnes, qui non noverant bella Chananaeorum, (Liber Iudicum 3, 1)
Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini, quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. (Liber Iudicum 3, 4)
Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et obliti sunt Domini Dei sui servientes Baalim et Astharoth. (Liber Iudicum 3, 7)