Mosaico decorativo

Fundar 8660 Resultados para: Dom

  • filii quoque eorum, qui nunc ignorant, audiant et discant timere Dominum Deum vestrum cunctis diebus, quibus versamini in terra, ad quam vos, Iordane transmisso, pergitis obtinendam”. (Liber Deuteronomii 31, 13)

  • Et ait Dominus ad Moysen: “Ecce prope sunt dies mortis tuae; voca Iosue, et state in tabernaculo conventus, ut praecipiam ei”. Abierunt ergo Moyses et Iosue et steterunt in tabernaculo conventus; (Liber Deuteronomii 31, 14)

  • apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quae stetit in introitu tabernaculi. (Liber Deuteronomii 31, 15)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos terrae, ad quam ingredietur; ibi derelinquet me et irritum faciet foedus, quod pepigi cum eo. (Liber Deuteronomii 31, 16)

  • Praecepitque Dominus Iosue filio Nun et ait: “Confortare et esto robustus; tu enim introduces filios Israel in terram, quam eis pollicitus sum, et ego ero tecum”. (Liber Deuteronomii 31, 23)

  • praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens: (Liber Deuteronomii 31, 25)

  • “Tollite librum legis istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri, ut sit ibi contra te in testimonium. (Liber Deuteronomii 31, 26)

  • Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum; quanto magis cum mortuus fuero? (Liber Deuteronomii 31, 27)

  • Novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis de via, quam praecepi vobis, et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum”. (Liber Deuteronomii 31, 29)

  • Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro! (Liber Deuteronomii 32, 3)

  • Haeccine redditis Domino, popule stulte et insipiens? Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, ipse fecit et stabilivit te? (Liber Deuteronomii 32, 6)

  • pars autem Domini populus eius, Iacob funiculus hereditatis eius. (Liber Deuteronomii 32, 9)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina