Mosaico decorativo

Fundar 8660 Resultados para: Dom

  • sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo". (Liber Genesis 24, 38)

  • Ego vero respondi domino meo: Quid, si noluerit venire mecum mulier? (Liber Genesis 24, 39)

  • "Dominus, ait, in cuius conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam; accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei. (Liber Genesis 24, 40)

  • Veni ergo hodie ad fontem et dixi: Domine, Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo, (Liber Genesis 24, 42)

  • et dixerit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis hauriam", ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini mei. (Liber Genesis 24, 44)

  • Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino, Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius. (Liber Genesis 24, 48)

  • Quam ob rem, si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi; sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dexteram sive ad sinistram”. (Liber Genesis 24, 49)

  • Responderunt Laban et Bathuel: “A Domino egressus est sermo; non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum. (Liber Genesis 24, 50)

  • En Rebecca coram te est; tolle eam et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus”. (Liber Genesis 24, 51)

  • Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum. (Liber Genesis 24, 52)

  • Tunc comederunt et biberunt ipse et viri, qui erant cum eo, et pernoctaverunt ibi. Surgens autem mane locutus est puer: “Dimittite me, ut vadam ad dominum meum”. (Liber Genesis 24, 54)

  • “Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam; dimittite me, ut pergam ad dominum meum”. (Liber Genesis 24, 56)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina