Fundar 10 Resultados para: Dilectio
Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. (Canticum Canticorum 8, 6)
Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia, cura vero disciplinae dilectio est, (Liber Sapientiae 6, 17)
et dilectio custodia legum illius est, custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est, (Liber Sapientiae 6, 18)
Dilectio Dei honorabilis sapientia; (Liber Ecclesiasticus 1, 14)
Filii sapientiae ecclesia iustorum, et natio illorum oboedientia et dilectio. (Liber Ecclesiasticus 3, 1)
Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)
Vinum et musica laetificant cor, et super utraque dilectio sapientiae. (Liber Ecclesiasticus 40, 20)
et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis”. (Evangelium secundum Ioannem 17, 26)
Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono; (Epistula ad Romanos 12, 9)
Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio. (Epistula ad Romanos 13, 10)