Fundar 2358 Resultados para: Dies Domini
ut cognoscant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore”. (Liber Iosue 4, 25)
Per quadraginta enim annos ambulabant filii Israel, donec consumerentur omnes homines bellatores, qui non audierant vocem Domini, et quibus iuraverat, ut non ostenderet eis terram, super qua iuraverat patribus eorum, ut daret illis terram lacte et melle manantem. (Liber Iosue 5, 6)
Qui respondit: “Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini et nunc veni”. (Liber Iosue 5, 14)
Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: “Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus est”. Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum. (Liber Iosue 5, 16)
Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: “Tollite arcam foederis, et septem alii sacerdotes tollant septem bucinas et incedant ante arcam Domini”. (Liber Iosue 6, 6)
Ad populum quoque ait: “Vadite et circuite civitatem, et viri armati praecedant arcam Domini”. (Liber Iosue 6, 7)
Cumque Iosue verba finisset, septem sacerdotes septem bucinis clangebant ante arcam foederis Domini, (Liber Iosue 6, 8)
Praeceperat autem Iosue populo dicens: “Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies, in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini”. (Liber Iosue 6, 10)
Circuivit ergo arca Domini civitatem per diem, et reversi in castra pernoctaverunt ibi. (Liber Iosue 6, 11)
Igitur, Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, (Liber Iosue 6, 12)
et septem ex eis septem bucinas, cornua arietum, praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes, et armatus populus ibat ante eos; vulgus autem reliquum sequebatur arcam, bucinis personantibus. (Liber Iosue 6, 13)
Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt. (Liber Iosue 6, 24)