Mosaico decorativo

Fundar 2358 Resultados para: Dies Domini

  • Et dixit ad me: “Hae sunt domus culinarum, in quibus coquent ministri domus Domini victimas populi”. (Prophetia Ezechielis 46, 24)

  • His autem est oblatio sacra: sacerdotibus, ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia; et erit sanctuarium Domini in medio eius. (Prophetia Ezechielis 48, 10)

  • Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino, unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 5)

  • Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. (Prophetia Danielis 1, 15)

  • Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace (Prophetia Danielis 3, 49)

  • Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 57)

  • Benedicite, angeli Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 59)

  • Benedicite, noctes et dies, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 71)

  • Benedicite, sacerdotes Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 84)

  • Benedicite, servi Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 85)

  • Consilium inierunt cuncti principes regni, magistratus et satrapae, optimates et iudices, ut decretum regis promulget et edictum confirmet, ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum. (Prophetia Danielis 6, 8)

  • Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto: “Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum leonum?”. Respondens rex ait: “Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet”. (Prophetia Danielis 6, 13)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina