Mosaico decorativo

Fundar 2358 Resultados para: Dies Domini

  • Et dixerunt: “Ecce misimus ad vos pecuniam; emite ex ea pecunia holocausta et pro peccato et tus et facite oblationem et afferte super altare Domini Dei nostri; (Liber Baruch 1, 10)

  • et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babylonis et pro vita Balthasar filii eius, ut sint dies eorum, sicuti sunt dies caeli super terram; (Liber Baruch 1, 11)

  • Et orate pro nobis ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non avertit se indignatio Domini et ira eius a nobis usque in hunc diem. (Liber Baruch 1, 13)

  • Et legetis librum hunc, quem misimus ad vos recitari in domo Domini, in die sollemni et in diebus constitutis, (Liber Baruch 1, 14)

  • et dicetis: Domino Deo nostro iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut hodiernus dies homini Iudae et habitatoribus Ierusalem (Liber Baruch 1, 15)

  • et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis Domini, quae dedit ante faciem nostram. (Liber Baruch 1, 18)

  • et adhaeserunt nobis mala et maledictio, quam constituit Dominus Moysi servo suo in die, qua eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hic dies. (Liber Baruch 1, 20)

  • Et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum, quos misit ad nos, (Liber Baruch 1, 21)

  • Domino Deo nostro iustitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut hic dies; (Liber Baruch 2, 6)

  • et non sumus deprecati faciem Domini, ut averteremur unusquisque a cogitationibus cordis nostri pessimi. (Liber Baruch 2, 8)

  • Et non oboedivimus voci eius, ut ambularemus in praeceptis Domini, quae dedit ante faciem nostram. (Liber Baruch 2, 10)

  • Et nunc, Domine, Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu valida, in signis et portentis et in virtute magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen, sicut hic dies, (Liber Baruch 2, 11)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina