Mosaico decorativo

Fundar 2358 Resultados para: Dies Domini

  • Et timebunt, qui ab occidente, nomen Domini, et, qui ab ortu solis, gloriam eius, cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit. (Liber Isaiae 59, 19)

  • Surge, illuminare, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. (Liber Isaiae 60, 1)

  • inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et tus deferentes et laudem Domini annuntiantes. (Liber Isaiae 60, 6)

  • Me enim insulae exspectabunt, et in principio naves Tharsis, ut adducant filios tuos de longe, argentum eorum et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui et Sancto Israel, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 60, 9)

  • Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini, Sion Sancti Israel. (Liber Isaiae 60, 14)

  • Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. (Liber Isaiae 60, 20)

  • Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem; (Liber Isaiae 61, 1)

  • ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris. Et vocabuntur Terebinthi iustitiae, plantatio Domini ad glorificandum. (Liber Isaiae 61, 3)

  • vos autem Sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri dicetur vobis; fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis. (Liber Isaiae 61, 6)

  • Et videbunt gentes iustitiam tuam, et cuncti reges gloriam tuam; et vocaberis nomine novo, quod os Domini nominabit. (Liber Isaiae 62, 2)

  • Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. (Liber Isaiae 62, 3)

  • Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. (Liber Isaiae 63, 4)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina