Fundar 2094 Resultados para: Deus Sapientia
Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos neque proiciens, (Liber I Regum 8, 57)
ut sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. (Liber I Regum 8, 60)
dixitque ad regem: “Verus est sermo, quem audivi in terra mea super rebus tuis et super sapientia tua! (Liber I Regum 10, 6)
Et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit; maior est sapientia et bona tua quam rumor, quem audivi. (Liber I Regum 10, 7)
Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam”. (Liber I Regum 10, 9)
Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia. (Liber I Regum 10, 23)
Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam eius, quam dederat Deus in corde eius. (Liber I Regum 10, 24)
Suscitavit quoque Deus Salomoni adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat ab Adadezer rege Soba domino suo. (Liber I Regum 11, 23)
et ait ad Ieroboam: “Tolle tibi decem scissuras; haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus. (Liber I Regum 11, 31)
Reliqua autem gestorum Salomonis, omnia, quae fecit, et sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro gestorum Salomonis; (Liber I Regum 11, 41)
et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Iuda, dicens: “Haec dicit Dominus: Quia non oboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum, quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, (Liber I Regum 13, 21)
Vade et dic Ieroboam: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israel (Liber I Regum 14, 7)