Fundar 2001 Resultados para: Deus Nobiscum
Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)
Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant, (Actus Apostolorum 17, 30)
Virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli, (Actus Apostolorum 19, 11)
venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum. (Actus Apostolorum 21, 16)
Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt presbyteri. (Actus Apostolorum 21, 18)
Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius. (Actus Apostolorum 21, 19)
At ille dixit: “Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius, (Actus Apostolorum 22, 14)
Tunc Paulus ad eum dixit: “Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti?”. (Actus Apostolorum 23, 3)
Et dicit Festus: “Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius. (Actus Apostolorum 25, 24)
Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? (Actus Apostolorum 26, 8)
Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi; (Actus Apostolorum 27, 2)
dicens: “Ne timeas, Paule; Caesari te oportet assistere, et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum”. (Actus Apostolorum 27, 24)