Mosaico decorativo

Fundar 2001 Resultados para: Deus Nobiscum

  • Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et opera eorum, et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia, quae feci in ea”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 14, 23)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Ierusalem. (Prophetia Ezechielis 15, 6)

  • et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 15, 8)

  • et dices: Haec dicit Dominus Deus ad Ierusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorraeus et mater tua Hetthaea. (Prophetia Ezechielis 16, 3)

  • Et transivi per te et vidi te; et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam; et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mea. (Prophetia Ezechielis 16, 8)

  • Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 14)

  • Et panem meum, quem dedi tibi, similam et oleum et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 19)

  • Et accidit post omnem malitiam tuam — vae, vae tibi!, ait Dominus Deus — (Prophetia Ezechielis 16, 23)

  • In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum faceres omnia haec opera mulieris meretricis et procacis? (Prophetia Ezechielis 16, 30)

  • Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis ad amatores tuos et ad omnia idola abominabilia tua, in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis, (Prophetia Ezechielis 16, 36)

  • Eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et provocasti me in omnibus his, propterea et ego vias tuas in capite tuo dabo, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis. (Prophetia Ezechielis 16, 43)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae eius, sicut fecisti tu et filiae tuae. (Prophetia Ezechielis 16, 48)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina